Logos Bible Study

Matthew 23:1–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, 2dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi. 3Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. 4Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. 5Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. 6Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis, 7et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.

Read in Logos