Logos Bible Study

Matthew 22:8–14

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

8Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni: 9ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. 10Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. 11Intravit autem rex ut viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. 12Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. 13Tunc dixit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 14Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

Read in Logos