Logos Bible Study

Matthew 22:15–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

15Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. 16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: 17dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non? 18Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis hypocritæ? 19Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. 20Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio? 21Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. 22Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.

Read in Logos