The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 21:40–46
40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis? 41 Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. 42 Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis:
Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli:
a Domino factum est istud,
et est mirabile in oculis nostris?
43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. 44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. 45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. 46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|