Logos Bible Study

Matthew 21:33–43

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

33Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 34Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. 35Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. 36Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. 37Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. 38Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. 39Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. 40Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis? 41Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. 42Dicit illis Jesus: Numquam legistis in Scripturis:

Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,

hic factus est in caput anguli:

a Domino factum est istud,

et est mirabile in oculis nostris?

43Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.

Read in Logos