Logos Bible Study

Matthew 21:1–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, 2dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: 3et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. 4Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:

5Dicite filiæ Sion:

Ecce rex tuus venit tibi

mansuetus, sedens super asinam,

et pullum filium subjugalis.

6Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. 7Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. 8Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: 9turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis.

Read in Logos
Matthew 21:9: Hosanna to the Son of David! Blessed is the one who comes in the name of the Lord! Hosanna in the highest!