Logos Bible Study

Matthew 20:15–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

15Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? 16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

17Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: 18Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, 19et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.

20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. 21Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. 22Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.

Read in Logos