The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 20:12–18
12 dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. 13 At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum? 14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? 16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: 18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|