Logos Bible Study

Matthew 2:16–23

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. 17Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem:

18Vox in Rama audita est

ploratus, et ululatus multus:

Rachel plorans filios suos,

et noluit consolari, quia non sunt.

19Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto, 20dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. 21Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël. 22Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ. 23Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur.

Read in Logos