Logos Bible Study

Matthew 15:21–28

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. 22Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. 23Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. 24Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. 25At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. 26Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 27At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. 28Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.

Read in Logos