Logos Bible Study

Matthew 13:3–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

3et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare. 4Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea. 5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ: 6sole autem orto æstuaverunt; et quia non habebant radicem, aruerunt. 7Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea. 8Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. 9Qui habet aures audiendi, audiat.

Read in Logos