Logos Bible Study

Matthew 12:1–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. 2Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. 3At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: 4quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? 5aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? 6Dico autem vobis, quia templo major est hic. 7Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: 8dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.

Read in Logos