The Future of Bible Study Is Here.
Matthew 11:21–27
21 Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent. 22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. 23 Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. 24 Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. 26 Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Gentle and Lowly
This book draws us to Matthew 11, where Jesus describes himself as “gentle and lowly in heart,” longing for his people to find rest in him. The gospel flows from God’s deepest heart for his people, a heart of tender love for the sinful and suffering.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|