Logos Bible Study

Matthew 11:2–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, 3ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? 4Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis. 5Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: 6et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.

7Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? 8Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. 9Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. 10Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. 11Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.

Read in Logos
Matthew 11:11: Truly, I say to you, among those born of women there has arisen no one greater than John the Baptist. Yet the one who is least in the kingdom of heaven is greater than he.