Logos Bible Study

Matthew 10:26–33

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

26Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. 27Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta. 28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. 29Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. 30Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. 31Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. 32Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. 33Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.

Read in Logos