Logos Bible Study

Matthew 10:16–25

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. 17Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos: 18et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. 19Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini: 20non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. 21Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: 22et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

23Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis. 24Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum: 25sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?

Read in Logos