Logos Bible Study

Mark 8:2–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: 3et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. 4Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? 5Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. 6Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. 7Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi. 8Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos.

Read in Logos