Logos Bible Study

Mark 8:1–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: 2Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: 3et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. 4Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? 5Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. 6Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. 7Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi. 8Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos.

10Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.

Read in Logos