Logos Bible Study

Mark 6:34–44

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

34Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa. 35Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora præteriit: 36dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent. 37Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. 38Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. 39Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. 40Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos. 41Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus. 42Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. 43Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.

Read in Logos