Logos Bible Study

Mark 5:24–34

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

24Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. 25Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, 26et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: 27cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus: 28dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. 29Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga. 30Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? 31Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit? 32Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat. 33Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. 34Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.

Read in Logos