Logos Bible Study

Mark 5:1–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. 2Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, 3qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare: 4quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare: 5et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. 6Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum: 7et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. 8Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine. 9Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. 10Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. 11Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. 12Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. 13Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. 14Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum: 15et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt. 16Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis. 17Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum. 18Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, 19et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. 20Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur. 21Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.

Read in Logos