Logos Bible Study

Mark 2:1–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et iterum intravit Capharnaum post dies, 2et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. 3Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur. 4Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. 5Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua. 6Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis: 7Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? 8Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? 9Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula? 10Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico), 11tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. 12Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus.

Read in Logos