Logos Bible Study

Mark 14:32–42

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

32Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem. 33Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et cœpit pavere et tædere. 34Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate. 35Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. 36Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. 37Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? 38vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. 39Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. 40Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. 41Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 42Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est.

Read in Logos