Logos Bible Study

Mark 14:17–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

17Vespere autem facto, venit cum duodecim. 18Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. 19At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? 20Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. 21Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

22Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. 23Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. 24Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. 25Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

26Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. 27Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. 28Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam. 29Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. 30Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. 31At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.

Read in Logos
Mark 14:18: Jesus said, “Truly, I say to you, one of you will betray me, one who is eating with me.”