Logos Bible Study

Mark 12:1–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 2Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. 3Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum. 4Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. 5Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes. 6Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum. 7Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas. 8Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam. 9Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. 10Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: 11a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? 12Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.

Read in Logos