Logos Bible Study

Mark 11:12–25

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. 13Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. 14Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.

15Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: 16et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum: 17et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum. 18Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. 19Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.

20Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. 21Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. 22Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei. 23Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiat ei. 24Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. 25Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.

Read in Logos