The Future of Bible Study Is Here.
Mark 10:18–23
18 Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. 19 Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. 20 At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea. 21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. 22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens: erat enim habens multas possessiones. 23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|