Logos Bible Study

Mark 1:21–44

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. 22Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. 23Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit, 24dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. 25Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine. 26Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. 27Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. 28Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.

29Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. 30Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa. 31Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.

32Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: 33et erat omnis civitas congregata ad januam. 34Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.

35Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. 36Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. 37Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te. 38Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni. 39Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.

40Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare. 41Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare. 42Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. 43Et comminatus est ei, statimque ejecit illum, 44et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.

Read in Logos