Logos Bible Study

Mark 1:14–20

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, 15et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio. 16Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), 17et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 18Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. 19Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi: 20et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.

Read in Logos
Mark 1:15: ...The time is fulfilled, and the kingdom of God is at hand; repent and believe in the gospel...