The Future of Bible Study Is Here.
Mark 14:53–15:20
53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. 54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. 55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant. 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. 57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes: 58 Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo. 59 Et non erat conveniens testimonium illorum. 60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens: Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his? 61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti? 62 Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. 63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? 64 Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 65 Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant.
66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis: 67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Jesu Nazareno eras. 68 At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. 69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est. 70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es. 71 Ille autem cœpit anathematizare et jurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis. 72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.
15 1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. 2 Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. 3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. 5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. 6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. 7 Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. 8 Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis. 9 Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum? 10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. 11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. 12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? 13 At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. 14 Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. 15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
16 Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem, 17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. 18 Et cœperunt salutare eum: Ave rex Judæorum. 19 Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. 20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|