Logos Bible Study

Luke 9:37–42

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

37Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. 38Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi: 39et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum: 40et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt. 41Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum. 42Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.

Read in Logos