Logos Bible Study

Luke 8:49–56

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

49Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. 50Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit. 51Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellæ. 52Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit. 53Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. 54Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. 55Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare. 56Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat.

Read in Logos