Logos Bible Study

Luke 7:41–47

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

41Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. 42Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? 43Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit: Recte judicasti. 44Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. 45Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. 46Oleo caput meum non unxisti: hæc autem unguento unxit pedes meos. 47Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.

Read in Logos