The Future of Bible Study Is Here.
Luke 7:41–45
41 Duo debitores erant cuidam fœneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. 42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? 43 Respondens Simon dixit: Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit: Recte judicasti. 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. 45 Osculum mihi non dedisti: hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|