Logos Bible Study

Luke 5:2–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia. 3Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.

4Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. 5Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete. 6Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum. 7Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. 8Quod cum vidisset Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. 9Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant: 10similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens. 11Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.

Read in Logos
Luke 5:5: And Simon answered, “Master, we toiled all night and took nothing! But at your word I will let down the nets.”