The Future of Bible Study Is Here.
Luke 5:1–10
1 Factum est autem, cum turbæ irruerent in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. 2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia. 3 Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. 5 Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete. 6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum. 7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. 8 Quod cum vidisset Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. 9 Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant: 10 similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|