9 Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. 10 Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te: 11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.