Logos Bible Study

Luke 4:5–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis, 6et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. 7Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia. 8Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. 9Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. 10Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te: 11et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 12Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.

Read in Logos