The Future of Bible Study Is Here.
Luke 3:3–14
3 Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum, 4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ:
Vox clamantis in deserto:
Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus:
et omnis mons, et collis humiliabitur:
et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:
6 et videbit omnis caro salutare Dei.
7 Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? 8 Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. 9 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 10 Et interrogabant eum turbæ, dicentes: Quid ergo faciemus? 11 Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat. 12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? 13 At ille dixit ad eos: Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis. 14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|