Logos Bible Study

Luke 24:44–53

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

44Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. 45Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, 46et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: 47et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. 48Vos autem testes estis horum. 49Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.

50Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. 51Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum. 52Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno: 53et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.

Read in Logos
Luke 24:52–53: And they worshiped him and returned to Jerusalem with great joy, and were continually in the temple blessing God.