Logos Bible Study

Luke 24:35–48

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

35Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

36Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. 37Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. 38Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? 39videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. 40Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. 41Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? 42At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. 43Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.

44Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. 45Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, 46et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: 47et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. 48Vos autem testes estis horum.

Read in Logos
Luke 24:38–39: And he said to them, “Why are you troubled, and why do doubts arise in your hearts? See my hands and my feet, that it is I myself. Touch me, and see. For a spirit does not have flesh and bones as you see that I have.”