The Future of Bible Study Is Here.
Luke 24:2–9
2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento. 3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu. 4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? 6 non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, 7 dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. 8 Et recordatæ sunt verborum ejus. 9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|