The Future of Bible Study Is Here.
Luke 24:14–20
14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant. 15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent: et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis: 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. 17 Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? 18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus? 19 Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo: 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum:
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|