Logos Bible Study

Luke 23:18–23

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

18Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: 19qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. 21At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. 22Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. 23At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.

Read in Logos