Logos Bible Study

Luke 23:16–25

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Emendatum ergo illum dimittam. 17Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. 18Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: 19qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. 21At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. 22Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. 23At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.

24Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. 25Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.

Read in Logos