Logos Bible Study

Luke 23:13–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

13Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, 14dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. 15Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16Emendatum ergo illum dimittam. 17Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. 18Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: 19qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. 21At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. 22Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. 23At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.

24Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.

Read in Logos