The Future of Bible Study Is Here.
Luke 21:25–33
25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum: 26 arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur: 27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. 29 Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores: 30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas. 31 Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. 32 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant. 33 Cælum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.