The Future of Bible Study Is Here.
Luke 21:1–9
1 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. 2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo. 3 Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit. 4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit: 6 Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. 7 Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient? 8 Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. 9 Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.