Logos Bible Study

Luke 20:1–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus, 2et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hæc facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? 3Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi: 4baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus? 5At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi? 6Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse. 7Et responderunt se nescire unde esset. 8Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.

Read in Logos