The Future of Bible Study Is Here.
Luke 2:8–15
8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. 9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10 Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: 11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. 13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:
et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|